- SUPERHUMERALE
- SUPERHUMERALEHebr. Ephod, inter indumenta octo anrea erat, quibus Sacerdos olim Summus apud Hebraeos ornatus, quottidie in Sanctuario ministrabat, et quidem inter quatuor illa, quae Pontifici propria fuêre. Fuit illud ex auro, hyacinthino et purpureo et coccineo dibapho et xylino internexo, opere artificiosissimô. Duo illi humeralia coniungentia erant in duabus extremitatibus quibus coniungebatur; et cingula quoque amictus eius, quae in ipso, prout opus eius fuerat, ex ipso erat. Duo porro lapides Sardonyches, quibus nomina filiorum Isarelis insculpta, humeralibus illius Amiculi impositi erant, cum duabus catenis auri puri aequabilibus, opere tortili factis: atque ad annulos eius Pectorale sacrum annulis suis vittâ hyacinthinâ ita adnexum fuit, ut incumberet ipsi eingulae Amiculi seu Superhumeralis, neque ab illo separaretur. Exodi c. 28. v. 6. et seqq. Significabat autem, SERVATOREM nostrum, cuius illustris typus Pontifex erat, repraesentare coram Deo Ecclesiam suam, Electorumque suorum nomina, quasi humeris suis ferre, imo pectore suôindivulse recondere et gratos acceptosque reddere Patri caelesti, vide Roman. c. 8. v. 34. Hebr. c. 7, v. 27. 1. Ioh. c. 2. v. 2. etc. Defuisse illud Templo secundo, non legitur: Et Ioseph. Iud. Antiqq. l. 3. adfirmare videtur, exstitisse illud tempore secundi Templi una cum Rationali, sed uttumque desiisse fulgere annis ducentis, antequam ille Historiam suam scriberet, h. e. centum circiter annis, priusquam Dominus noster nasceretur: quod tamen Rabbinorum traditioni, de amissis Urim et Thummim, repugnat. Quinque enim res in Domo secunda desideratas fuisse, memorant: Ignem, Arcam Rationale Iudicii sive Urim et Thummim, Oleum unctionis et Spiritum S. Vel, ut alii recensent, Arcam, Propitiatorium, Cherubim, Ignem, iugen, Praesentiam divinitatis, i. e. Urim et Thummim seu Spiritum S. Proin Casaubonus Baronium, una cum Stola Summi Pontificis, a Praesidibus Romanis Superhumerale et Rationale asservari fuisse solita, contendentem refellit Exercit. 10. §. 2. Et tale quidem erat Superhumrale seu Ephod Summi Pontificis. Quod autem Sacerdotes reliqui gerebant Amiculum, mere lineum erat; quale et ab iis qui non erant Sacerdotes, fuisse gestatum, discimus ex 1. Sam. c. 2. v. 18. ubi de Samuele puero legimus, ministrâsse illum in conspectu Iohovae, cinctum Amiculo lineo, et 2. Sam. c. 6. v. 14. ubi idem vestimenti genus Davidi, coram Iehova saltanti, adscribitur. Vide Franc. Burmannum Quaest. in Exod. c. cit. De Superhumerali seu Amiculo, e manubiis hostium factô et in tropaeum a Gideone Iudice, in civitate Hophrae, statuto, vide Iudic. c. 8. v. 27 et seqq. ut et de altero a Micha facto atque ad idololatricum cultum consecrato, eiusdem libr. c. 17. v. 5. In Ecclesia Romana retenta vox est, de Pallio Archiepiscopali, quod Ω᾿μοφόριον Graecis, vide Anastasium Biblioth. in Concil. VIII. Act. 2. 9. et supra suô locô, nec non Domin. Macrum in hac voce, ubi de Humer alis et Superhumer alis discrimine quaedam addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.